Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[14:14] SCIO, ET CONFIDO IN DOMINO IESU, QUIA NIHIL COMMUNE PER IPSUM,    NISI EI QUI EXISTIMAT QUID COMMUNE ESSE, ILLI COMMUNE EST.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[14:14] SCIO, ET CONFIDO IN DOMINO IESU, QUIA NIHIL COMMUNE PER IPSUM,    NISI EI QUI EXISTIMAT QUID COMMUNE ESSE, ILLI COMMUNE EST.

 

Et quoniam tota haec contentio ex cibis lege interdictis nascebatur, dicit neminem ex qualitate ciborum contaminari sed ex conscientia tantum transgressionis, si eis contra conscientiam uescatur. Et hoc est SCIO ET, non ex me sed confidenter haec dico ex doctrina Domini qui ex his solummodo quae de eorde exeunt, non ex his quae intrant in os, coinquinari hominem dicit; et mittens ad praedicandum discipulos ait:

 

     Edentes et bibentes quae apud illos sunt

 

quia nullus cibus communis, id est immundus, est per ipsum, hoc est ex se ipso, sed potius ex conscientia comedentis. Et hoc est NISI EI ae si diceret: sed EI QUI EXISTIMAT QUID, id est aliquem cibum, esse immundum, hoc est animam suam inde pollui, illi immundus est quia contra conscientiam suam illum comedendo peccat. Quae communicantur siue publicantur, tanto amplius immunda sunt quanto minus custodiuntur ideoque 'commune' pro 'immundo' ponitur.

 

     Unde et in Actibus apostolorum, inquit Origenes. Dominus dicit ad Petrum: "Quod Deus mundauit tu commune ne dixeris".

 

Marcus etiam euangelista 'communicare' pro 'coinquinare' ponens ait:

 

     Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare, quia non introit in cor eius sed in uentrem uadit.  Quae de homine exeunt, illa communicant hominem.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License