Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[14:17] NON EST REGNUM DEI ESCA ET POTUS: SED IUSTITIA, ET PAX, ET    GAUDIUM IN SPIRITU SANCTO:

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[14:17] NON EST REGNUM DEI ESCA ET POTUS: SED IUSTITIA, ET PAX, ET    GAUDIUM IN SPIRITU SANCTO:

 

NON EST, hoc est nullo genere cibi uel potus promeremur ut Deus in nobis regnet uel habitet. Quaecumque enim exterius bene fieri uidentur, et maxime quae ad abstinentiam pertinent, aeque reprobis ut electis communia sunt et hypocritis sicut ueris fidelibus.

 

SED IUSTITIA, id est aequitas illa per quam quod tibi non uis, alteri ne facias; ET PAX, inde scilicet proueniens, id est concordia cum fratribus, ET deinde GAUDIUM spirituale hinc exortum.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License