Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[14:19] ITAQUE QUAE PACIS SUNT, SECTEMUR: ET QUAE AEDIFICATIONIS SUNT,    IN INVICEM CUSTODIAMUS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[14:19] ITAQUE QUAE PACIS SUNT, SECTEMUR: ET QUAE AEDIFICATIONIS SUNT,    IN INVICEM CUSTODIAMUS.

 

ITAQUE, hoc est et ita, scilicet ut dixi, scandala uitando prius, quae ad pacem pertinent, ut dixi, SECTEMUR, id est maxime studeamus concordiam tenere cum fratribus quoque ut dictum est, infirmis; ET sic postmodum QUAE SUNT AEDIFICATIONIS, IN INVICEM CUSTODIAMUS, hoc est alter, qui perfectioris est fidei, alterius imperfectam adhuc fidem instruat et ad perfectionem promouere intendat.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License