Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[14:22] TU FIDEM HABES? PENES TEMET IPSUM HABE CORAM DEO. BEATUS QUI    NON IUDICAT SEMETIPSUM IN EO QUO PROBAT.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[14:22] TU FIDEM HABES? PENES TEMET IPSUM HABE CORAM DEO. BEATUS QUI    NON IUDICAT SEMETIPSUM IN EO QUO PROBAT.

 

TU FIDEM, ac si diceret: TU quidem qui omnia credis manducanda, HABES FIDEM apud te, hoc est tuo iudicio approbatam; sed habe illam et CORAM DEO, hoc est ut ei placeat et eius iudicio approhetur. Ea enim quae coram nobis sunt uidere possumus atque cognoscere, et ea Deus scire dicitur quae approbat et nescire quae reprobat. BEATUS, est subaudis, QUI NON IUDICAT SEMETIPSUM, hoc est qui non acquirit sibi damnationem ex his quae ipse potius quam Deus PROBAT, hoc est approbat, uel non improbat esse facienda; ac si diceret: qui tantae discretionis est ut etiam de his quae credit licere fieri, ita prouidet ne ipsa indiscrete faciendo damnationem uel iram Dei incurrat. Ut enim Salomon ait:

 

     Sunt uiae hominis quae uidentur rectue; nouissima autem illius deducunt ad mortem.

 

Et ad Cain Dominus ait:

 

     Nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti?

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License