IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [14:23] QUI AUTEM DISCERNIT, SI MANDUCAVERIT, DAMNATUS EST: QUIA NON EX FIDE. OMNE AUTEM, QUOD NON EX FIDE, PECCATUM EST. |
[14:23] QUI AUTEM DISCERNIT, SI MANDUCAVERIT, DAMNATUS EST: QUIA NON EX FIDE. OMNE AUTEM, QUOD NON EX FIDE, PECCATUM EST.
QUI AUTEM, ac si diceret: sicut ille beatus est qui a licitis abstinet, ne his indiscrete utendo, ad scandalum scilicet fratris, damnationem incurrat ita e contrario, ille qui contra conscientiam suam etiam licitis utitur peccat. Et hoc est: QUI AUTEM DISCERNIT, hoc est distinguit quosdam cibos, credendo scilicet eos propter prohibitionem legis non esse comedendos, et tamen contra conscientiam suam eos comedit, dum uidelicet credit ab ipso non debere comedi, reus per hoc statuitur QUIA NON EX FIDE EST quod facit, immo contra fidem suam agit, id est contra hoc quod credit agit. Credit enim non esse comedendum et tamen comedit, ac per hoc peccat.
OMNE AUTEM, ac si diceret: quia quidquid contra hoc quod creditur fit, siue in esu siue in aliis, PECCATUM EST. Deus namque, qui cordis inspector est, non tam quae fiunt quam quo animo fiunt attendit.
Non immerito autem quaeri potest de his qui interficiebant fideles quos seductores putabant, iuxta illud Veritatis:
Venit hora ut omnis qui interficit uos arbitretur obsequium se praestare Deo
utrum in hoc peccauerint? Si enim credebant eos seductores animanim et ideo dignos morte, quomodo contra conscientiam suam eis parcere debebant? Quippe si parcerent, contra conscientiam suam agerent et ita peccarent. Sed rursus cum interficiunt innocentes, immo electos Dei, quod iniquum est, dicemus eos non peccare aut eos in hoc bonam intentionem habere quae maxime errat, ideoque bona aestimatur potius esse quam sit? Quomodo etiam ignorantia excusat eos a peccato, cum constet nonnulla etiam peccata ignorantiae dici? Alioquin quomodo psalmista diceret ad Deum:
Effunde dram tuam in gentes quae te non nouerunt?
et Veritas de persecutoribus suis:
Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt?
Ubi enim culpa non praecessit, quid est opus ignosci? Si enim ignorantia uel etiam fidei error excuses penitus a culpa, unde Iudaei uel gentiles aut quilibet infideles de infidelitate sua damnandi sunt, cum unusquisque fidem suam rectam esse putet? Quis enim sponte in ea persistat fide quam erroneam credat, aut sibi partem eligat deteriorem? De talibus tamen Veritas ait:
Qui non credit, iam iudicatus est.
Sed huius rei discussionem Ethicae nostrae reseruamus.
Quaerendum quoque arbitror cur hoc loco Apostolus consulat alienis etiam cibis propter scandalum infiimorum fratrum abstinendum, cum in epistola ad Galatas dicat se in hoc Petro restitisse quia reprehensibilis erat? Sed hoc definiendum illi loco reseruamus.
Quaerendum etiam si, iuxta ipsum Apostolum, omnia munda mundis et nihil reiiciendum in cibis quod cum gratiarum actione percipiatur, cur etiam apostoli uel sancti patres quaedam nobis in cibo sicut etiam lex interdixerunt? Unde etiam in Actibus apostolorum continetur:
Surrexerunt quidam de haeresi Pharisueorum qui crediderant, dicentes quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque seruare legem Moysi. Surgens Petrus dixit ad eos: Quid tentatis Deum, imponere iugum super ceruicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini Iesu credimus saluari quemadmodum et illi.
Item:
Respondit Iacoous dicens: Notum a succulo est Domino opus suum. Propter quod ego iudico non inquietari eos qus ex gentibus conuertuntur ad Deum, sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine. Moyses enim a temporibus antiquis habet in ciuitatibus singulis qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
Origenes in hae epistola, supra, ubi scriptum est: "Si igitur praeputium iustitiae" etc.; 'Vis autem uidere' usque 'sanguis ipsius est' quod inuenies in quarta pagina seeundi quaterni.
Ambrosius, In epistola ad Galatas, de apostolis:
Praeterea cum legem dedissent non molestari eos qui ex gentibus credebant, sed ut ab his tantum obseruarent, id est a sanguine et fornicatione et idololatria, non utique ab homicidio prohibiti sunt cum iubentur a sanguine obseruare. Sed hoc acceperunt quod Noe a Deo didicerat, ut obseruarent a sanguine edendo cum carne. Quae sophistae Graecorum non intelligentes scientes tamen a sanguine abstinendum, adulterarunt Scripturam, quartum mandatum addentes et a suffocato obseruandum; [quod, puto, nune Dei nutu intellecturi sunt] quia iam supra dictum erat quod addiderunt,
"Omne morticinum et captum a bestia de auibus et pecoribus non comedent sacerdotes". Et iuxta litteram omni generi electo, regali scilicet et sacerdotali, quod proprie ad Christianos refertur qui uncti sunt oleo spirituali, de quo scriptum est: "Unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis", haec praecepta conueniunt, ut morticinum non comedat tam de auibus quam de pecoribus, cuius nequaquam sanguis effusus est, quod in Actibus apostolorum dicitur 'suffocatum' et quae necessario obseruanda de Ierusalem apostolorum epistola monet, et captum a bestia quia et ipsum similiter suffocatum est.
Animalia quae a lupis seu canibus lacerantur non sunt comedenda, nec cernus nee eapra si mortui inuenti fuerint, nisi forte ab homine adhuc uiua occidantur prius, sed porcis et canibus dentur. Aues uero et animalia caetera, si in retibus strangulentur, non sunt comedenda, nec si oppresserit accipiter et si sic mortua inueniuntur, quia in Actibus apostolorum praecipitur abstinere a fornicatione, a sanguine suffocato et idololatria.
Item:
Si porci uel gallinae sanguinem hominis comedunt, mox occidantur et intralia proiiciantur, et caetera caro manducetur. Si autem tardatur occisio, non comedantur. Si autem cadauera lacerauerint mortuorum, macerentur et post anni circulum comedantur. Si autem porci occiderint hominem, statim interficiantur et sepeliantur.
Item:
Qui manducat carnem immundam aut morticinam aut dilaceratam a bestiis quadraginta dies paeniteat. Si autem necessitate famis contingat, multo leuius est.
Item:
Qui sanguine uel quocumque immundo polluitur, si nescit qui manducat, leue est.
Item:
Qui sanguinem aut semen biberit pro aliqua re, quatuor annis paeniteat.
Item:
Piscis mortnus inuentus in flumine non est edendus. Si uero piscando tactus fuerit et ipso die inuentus, qui non haesitat manducet, qui autem dubitat non manducet.
Ex Concilio Gangrensi, post Nicaenum concilium, capitulo II:
Si quis carnem manducantem ex fide cum religione, praeter sangrunem et idolis immolatum et suffocatum, crediderit condemnandum tamquam spem non habentem qui eas manducat, anathema sit.
Augustinus, De fide ad Petrum:
Firmissime tene et nullatenus dubites omnem creaturam Dei bonam esse et nihil reiiciendum esse quod cum gratiarum actione percipitur; et Dei seruos, qui a carnibus aut uino abstinent, non tamquam immunda quae a Deo facta sunt respuere sed a fortiori cibo et potu pro sola corporis castigatione abstinere.
Sed si haec in apostolis et apostolicis uiris, quae contraria uidentur, diligenter in ipsa radicis intentione discutiamus, reperiemus haec et alia pro tempore et loco modo prohibenda esse, modo concedenda; et nonnumquam in aliquibus prohibendis magis de honestate uitae quam de religione fidei prouisum esse. Sic enim In Hexaemeron beatus Ambrosius allium, quod ad medicamentum sumi concedit, ad cibum sumi interdicit, quod uidelicet fetore ipsius honesti uiri facile scandalizentur. Sic et de nonnullis aliis uilibus cibis propter honestatem conseruandam fieri credimus.
Nec mirum etiam, si ea discretione qua Apostolus hic dicit a cibis quibusdam esse abstinendum, propter scandalum scilicet infirmorum; et Iacobus in primitina ecclesia, quae infirmae adhuc fidei erat, eorurn interdixit esum in quibus fideles tunc maxime offendi considerabat. Nam et Apostolus ipse cum penitus circumcisionem interdicat, ad horam tamen cessit. Timotheum circumcidi permittendo, uel se ipsum etiam in ritu Iudaico cum quibusdam conuersis Iudaeis consecrando. Quod ergo aliqui sanctorum patrum in quibusdam locis uel temporibus, propter scandalum eorum cum quibus conuiuebant, rationabiliter prohibuerunt, postmodum alii, fide nostra iam optime roborata, laudabiliter concesserunt. Alioquin Moysi Apostolus inueniretur contrarius, si uidelicet quod uno tempore prohibitum est uel permissum, semper esset tenendum.
Nonnulla etiam quaestio esse potest de Iudaeis seu proselytis, ante aduentum Christi per legis obseruantias professionem suam seu uotum facientibus, utrum postmodum ad fidem conuersi uotum uel in cibis uel in aliis transgredi queant? Tunc quippe statum suum adhuc lege retinente, legitime factum fuisse uotum huiusmodi uidetur. Unde nequaquam uiolandum esse uidetur. Nec ille qui tunc illud fecit, postea factus Christianus, ab abstinentia illa ciborum absolutus esse uidetur, maxime cum remissius uinatur a nullis abstinendo quam a quibusdam. Nec uotum legitime factum bene quis intermittat, nisi ad maiora conscenderit quae illud tenere impediant.
Ad quod quidem respondendum arbitror quod, si hoc non tam pro austeritate legis nunc obseruet quam pro uoti sui dispositione, nequaquam culpandus est nec ab hoc absoluendus est uoto, nisi forte propter aliquorum scandalum, eum adhuc in hoc iudaizare credentium, quasi nunc quoque statum suum legem retinere crederet et ob hoc abstineret. Videtur nec tale uotum legitime uel rationabiliter tunc esse factum, sed per errorem ab eo in professione id promissum esse, cum legem scilicet in pristino uigore suo perseueraturam crederet.