Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[15:3] ETENIM CHRISTUS NON SIBI PLACUIT, SED SICUT SCRIPTUM EST:   INPROPERIA INPROPERANTIUM TIBI CECIDERUNT SUPER ME.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[15:3] ETENIM CHRISTUS NON SIBI PLACUIT, SED SICUT SCRIPTUM EST:   INPROPERIA INPROPERANTIUM TIBI CECIDERUNT SUPER ME.

 

Et hoc est ETENIM, id est homo ille assumptus a Verbo, qui secundum specialem eius unctionem specialiter Christus dicitur, non tam humanae quam diuinae uoluntatis placitum implere studuit. Unde et ipsemet ait:

 

     Non ueni facere uoluntatem meam sed eius qui misit me.

 

Voluntas quippe hominis ea proprie dicitur, quae ex infirmitate uel passibilitate carnis illata, eam naturaliter quietem appetit quae nullis affligatur molestiis sed ab omni penitus poena sit immunis, sicut et in primis parentibus ante peccatum concessum est et in futura uita plenius nobis concedendum est. Sicut enim poenam miseriae sic quietem constat esse, et sicut quod beatitudinis uel quietis est quisque appetit sic quod miseriae uel laboris est refugit. Talis itaque appetitus humana in nobis uoluntas dicitur; quam quidem uoluntatem quisque obediendo sequitur.

 

At, inquies, quomodo CHRISTUS NON SIBI PLACUIT, si placuit Deo Patri? Numquid alteri placere potest quod alteri displiceat? Numquid omnes iusti Christo placent sicut et Patri? An uoluntas Patris est alia quam uoluntas Christi? Quid itaque? CHRISTUS NON SIBI PLACUIT uel non uenit facere uoluntatem suam, nisi quod numquam homo ille assumptus aliquid facere appetiuit quia hoc sibi suaue esse sperauit, sed quia hoc Deo placere credidit? Omnes uero alii, quantumcumque sint sancti, quia omnino expertes peccati non sunt, nonnulla ex infirmitate uel passibilitate carnis appetunt, non alia de causa nisi ut ipsi infirmitati satisfaciant et praesentem passionem uel afflictionem euitent. Quod quidem est sibi placere uel suam uoluntatem facere, hoc est id tantum uel praecipue agere quia sibi credatur illud esse suaue, in se ipso scilicet huius actionis suae finem constituens; quod a Christo longe penitus fuit. Tale est ergo CHRISTUS NON PLACUIT SIBI, sed uidelicet Deo Patri, quia nihil homo ille appetiit quia suaue ipsi esset sed quia hoc Deum approbare sciret uel eius in hoc praeceptum haberet. Cui et ipsemet ait:

 

     Propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras.

 

Quam quidem passionem laboris propter obedientiam susceptam Apostolus statim adiungit, ut uidelicet per hoc ostendat eum Patri magis quam sibi placuisse: SED SICUT SCRIPTUM EST in psalmo LXVIII: IMPROPERIA etc. Quisquis exprobrat nuntio alicuius uel eum in aliquo deturpat seu inhonorat, non tam ei qui mittitur quam ei qui mittit imputandum est. Unde et Saulo dicitur:

 

     Saule, Saule, quid me persequeris

 

"me", inquam, potius quam 'meos' quia propter me potius quam propter ipsos. Qu~d est autem improperare Deo Patri nisi irridere generationem esse in diuinitate, quam carnalis eorum intelligentia capere non poterat? Haec ergo irrisio super Christum cecidit, quia dum hanc generationem praedicaret uel se Filium Dei diceret, Patris in hoc gloriam, non propriam quaerendo, non solum irrisioni inde est habitus sed ad mortem quoque traditus, sicut scriptum est:

 

     Deum se patrem habere gloriatur; uideamus si sermones illius ueri sint... etc.

 

et in Euangelio:

 

     Confidit in Deo. Liberet nunc eum, si uult. Dixit enim quia Filius Dei sum.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License