IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [15:4] QUAECUMQUE ENIM SCRIPTA SUNT, AD NOSTRAM DOCTRINAM SCRIPTA SUNT: UT PER PATIENTIAM, ET CONSOLATIONEM SCRIPTURARUM, SPEM HABEAMUS. |
[15:4] QUAECUMQUE ENIM SCRIPTA SUNT, AD NOSTRAM DOCTRINAM SCRIPTA SUNT: UT PER PATIENTIAM, ET CONSOLATIONEM SCRIPTURARUM, SPEM HABEAMUS.
QUAECUMQUE ENIM SCRIPTA SUNT, ac si aliquis diceret: quid ad nos Nouae Legis professores testimonium Veteris Testamenti, maxime cum eius opera respuamus? respondet quia QUAECUMQUE SCRIPTA SUNT tam in Veteri scilicet quam in Nouo Testamento, AD NOSTRAM id est Christianorum, etc. Non enim illi in Veteri Testamento docentur sed excaecantur, qui litteram occidentem ibi sequuntur; sed illi maxime qui frangentes exteriorem crustam mica interiore saginantur. Sed et saeculares litteras nonnisi ad doctrinam aliquam, uel morum uel litteraturae, uel ut in aliquo sacrae Scripturae opitulentur Deus scribi permisit, licet hoc illarum scriptores ignorarent.
UT PER. Ad hoc, inquam, eis instruimur et docemur ut per PATIENTIAM in aduersis ET CONSOLATIONEM in scripturis factam, de brauio uidelicet aeternae beatitudinis, spe per omnia corroboremur in Deo, scientes quia
Si compatimur et conregnabimus
et
In patientia uestra possidebitis animas uestras.
Haec autem spes illa est de qua superius dictum est:
Bene autem cum de aduersitatibus praemisisset dicens:
Improperia improperantium... etc.
patientiam contra illa, scilicet necessariam, et consolationem SCRIPTURARUM apposuit.
Cum autem in exordio huius epistolae praedixissem omnem scripturam aut docere aut mouere intendere, quomodo nunc dicitur quaecumque scripta sunt scribi ad nostram doctrinam -- nisi profecto quia ea etiam quae admonent ad doctrinam scripta sunt, non quidem ut doceant quid fiat sed ut doctrina efficaciam habeas, hoc est ut implere uelimus quod edocti sumus.