Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[15:5] DEUS AUTEM PATIENTIAE ET SOLACII DET VOBIS ID IPSUM SAPERE IN   ALTERUTRUM SECUNDUM IESUM CHRISTUM:

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[15:5] DEUS AUTEM PATIENTIAE ET SOLACII DET VOBIS ID IPSUM SAPERE IN   ALTERUTRUM SECUNDUM IESUM CHRISTUM:

 

DEUS AUTEM, hoc est sicut Christus non placuit sibi sed Deo, nec propriam gloriam sed Patris quaesiuit, ita ipse Deus, cuius est et patientiam et consolationem dare, DET VOBIS IDIPSUM SAPERE IN ALTERUTRUM, hoc est inter uos hoc quaerere ut alter alteri placeat in bonum SECUNDUM IESUM CHRISTUM, hoc est eius, ut dictum est, exemplo.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License