IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[15:7] PROPTER QUOD SUSCIPITE INVICEM, SICUT ET CHRISTUS SUSCEPIT VOS IN HONOREM DEI.
PROPTER QUOD, ut uidelicet ita communiter ab omnibus honorificetur Deus, SUSCIPITE uos INVICEM, hoc est non ahiiciat uel exasperet alter alterum sed qui firmior est in fide atque perfectior in6rmum toleret. Et hoc exemplo Christi facile, qui uos Iudaeos et durae ceruicis, non solum infirmos fide sed mortuos infidelitate, non repulit sed suscepit, immo etiam traxit, ad glorificandum Deum scilicet et laudandum, tam de nostra scilicet conuersione quam de aliorum per nos.