IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [15:8] DICO ENIM CHRISTUM IESUM MINISTRUM FUISSE CIRCUMCISIONIS PROPTER VERITATEM DEI, AD CONFIRMANDAS PROMISSIONES PATRUM: |
[15:8] DICO ENIM CHRISTUM IESUM MINISTRUM FUISSE CIRCUMCISIONIS PROPTER VERITATEM DEI, AD CONFIRMANDAS PROMISSIONES PATRUM:
MINISTRUM FUISSE CIRCUMCRSIONIS, id est Iudaeorum, quibus soli per semetipsum praedicando uerbum uitae ministrauit, sicut et ipsemet ait:
Non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel.
PROPTER VERITATEM DEI, id est ut promissio Dei consisteret, qui specialiter et frequenter eis se mittere saluatorem promiserat. Et hoc est quod subdit AD CONFIRMANDAS, hoc est ut firmae et inconcussae permanerent PROMISSIONES illae antiquis patribus factae de Christo eis mittendo. Voluit enim debitorem se teneri promittendo, ut solutor fieret propitiando.