Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[15:9] GENTES AUTEM SUPER MISERICORDIAM HONORARE DEUM, SICUT SCRIPTUM   EST: PROPTER HOC CONFITEBOR TIBI IN GENTIBUS, ET NOMINI TUO   CANTABO.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[15:9] GENTES AUTEM SUPER MISERICORDIAM HONORARE DEUM, SICUT SCRIPTUM   EST: PROPTER HOC CONFITEBOR TIBI IN GENTIBUS, ET NOMINI TUO   CANTABO.

 

GENTES AUTEM, ac si diceret:

 

     Dico Christum ministrum... etc.

 

sed et gentes, dico subaudis, SUPER MISERICORDIA sibi a Deo impensa praecipue nunc HONORARE DEUM. Qui uidelicet quanto amplius olim per idololatriam a Deo remoti fuerant, tanto nunc ad culture Dei maiori copia propinquauerunt, ut ubi abundauit peccatum superabundaret et gratia. Et note quod superius propt er promissionem udaeis fact am non tam misericordiam dixit quam debitum intellexit. In gentibus uero tanto rectius misericordiam uocauit quanto eis pro multiplici sui erroris culpa minus debebatur.

 

SICUT SCRIPTUM EST in psalmo, loquente scilicet ad Patrem in persona Christi dicentis: PROPTEREA CONFITEBOR TIBI IN GENTIBUS, hoc est laudari te faciam etiam a gentibus conuersis et tibi per me acquisitis. Quarum quidem primitiae Magi fuerunt siue Samaritani etiam illi quibus per Samaritanam illam innotuit, et fortasse etiam gentiles illi qui circa passionem per Philippum et Andream ad eum accesserunt, eum uidere cupientes; de quibus ait:

 

     Nunc clarificatus est Filius hominis.

 

ET NOMINI TUO, ad honorem tuum uel tuam dilatandam notitiam, spiritalibus canticis eos uacare faciam. Quod uero ait Propterea superius, continuatur in psalmo, ubi praemissum est:

 

     Et ab insurgentibus in me exaltabit... etc.

 

Exaltatus quippe est per ipsos qui eum crucifigentes nomen eius delere crediderunt. De qua quidem exaltatione ipse quoque praedixerat:

 

     Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum

 

non solum uidelicet Iudaeos sed etiam gentes conuertendo.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License