Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[15:12] ET RURSUS ISAIAS AIT: ERIT RADIX IESSE, ET QUI EXSURGET REGERE    GENTES, IN EO GENTES SPERABUNT.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[15:12] ET RURSUS ISAIAS AIT: ERIT RADIX IESSE, ET QUI EXSURGET REGERE    GENTES, IN EO GENTES SPERABUNT.

 

ERIT RADIX. Aliud testimonium de conuersione gentium, post incarnationem scilicet Domini ab eo regendarum et in eo sperandarum. Sicut radix residuum est arboris incisae et si in terra sit recondite, multas ramusculorum emittit propagines, ita IESSE, patre Dauid, olim defuncto et tamquam arbore de uita praesenti absciso, quasi radicem et residuum sui Christum habuit, longe postea de semine suo nasciturum. Radix haec in terra recondite est, dum in ipsa cam sua quae terrenae substantiae est, sepultus, iuxta quod de semetipso ait:

 

     Sicut fuit Ionas in uentre ceti... etc.

 

in multam propaginem fidelium resurgendo pullulauit secundum illam ipsius parabolam:

 

     Nisi granum frumenti... etc.

 

Scimus autem et tune maxime radicem quamlibet germinare et quasi impinguari ut multiplicet, si ei fimus adhibeatur et stercora iuxta illud dominicae parabolae:

 

     Dimitte et hoc anno ut mittam stercora.

 

Quid autem fimus uel stercora sunt huic radici admota, nisi sordes peccatorum nostrorum, quae suscepit per poenam et portauit in corpore quo, ut de ipso tamquam radice et omnium origine innumerae propaginis fructus in ecclesia nascerentur?  'Nihil' quippe 'nasci profuit, nisi redimi profuisset'.

 

Hoc itaque Spiritus per Isaiam promittens ait: ERIT RADIX IESSE, hoc est, eo defuncto, supererit ei de semine suo posterit as per quam rest auretur ub erius in prole quod deperi it in arbore, quia plures fideles orientur quam antea de Iesse exstiterant.

 

ET QUI, ac si diceret: et ille erit ista radix qui EXSURGET crescendo uehementer, donec eius corpus, quod est ecclesia, ubique dilatetur; quarum regimini ipse semper tamquam caput praeerit sicut et promittit dicens:

 

     Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

 

De quo etiam regimine idem propheta alibi dicit:

 

     Et puer paruulus minabit eos.

 

IN EUM, hoc est de gratia eius, non de lege uel suds uiribus confident; hoc est radix de qua idem etiam quodam loco dicit propheta:

 

     Radix Iesse qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum

 

de quo uidelicet sepulchro radix illa exsurgens in magnam creuit ramorum fructicem.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License