Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[15:13] DEUS AUTEM SPEI REPLEAT VOS OMNI GAUDIO ET PACE IN CREDENDO:    UT ABUNDETIS IN SPE, IN VIRTUTE SPIRITUS SANCTI.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[15:13] DEUS AUTEM SPEI REPLEAT VOS OMNI GAUDIO ET PACE IN CREDENDO:    UT ABUNDETIS IN SPE, IN VIRTUTE SPIRITUS SANCTI.

 

DEUS AUTEM. Dixi

 

     Laetamini gentes

 

et

 

     In eum gentes sperabunt

 

et hoc in uobis Romanis ipse IMPLEAT. Et hoc est Deus SPEI, hoc est de cuius gratia sperandum est omnibus, soli electi omne gaudium habere possum, tam in hac scilicet uita in spe quam in illa in re; ET PACE, remouendo scilicet a uobis superbam illam contentionem, pro qua sedanda haec scripta est epistola.

 

IN CREDENDO, UT, ac si diceret: Ut ex fide, per quam creditur et quae "omnium bonorum est fundamentum" proficiatis in spem et caritatem quae naturaliter inde sequuntur. Virtutem quippe SPIRITUS SANCTI amorem Dei in nobis dicit, qui contra omnia fortis est sicut scriptum est:

 

     Valida est sicut mors dilectio

 

et iterum:

 

     Omnia suffert, omnia sustinet.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License