IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [15:14] CERTUS SUM AUTEM FRATRES MEI ET EGO IPSE DE VOBIS, QUONIAM ET IPSI PLENI ESTIS DILECTIONE, REPLETI OMNI SCIENTIA, ITA UT POSSITIS ALTERUTRUM MONERE. |
[15:14] CERTUS SUM AUTEM FRATRES MEI ET EGO IPSE DE VOBIS, QUONIAM ET IPSI PLENI ESTIS DILECTIONE, REPLETI OMNI SCIENTIA, ITA UT POSSITIS ALTERUTRUM MONERE.
CERTUS SUM. QUOS culpando diu terruerat, laudando ne desperent in fine mitigat, dicendo scilicet etiam apud eos esse qui et dilectione et scientia pleni sunt, ut scilicet altos instruere uelint et possint. Et hoc est Certus sum etc, ac si diceret: ac si ita corrigam uel moneam, QUONIAM ET IPSI, hoc est sicut in quibusdam personis pleni estis superba contentione uel ignorantia, ita et ipsi in quibusdam PLENI etc.
OMNI SCIENTIA, ITA UT, hoc est ad hoc sufficientem habetis scientiam, ut POSSITIS inuicem uos adhortari ad bene operandum.