Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[15:15] AUDACIUS AUTEM SCRIPSI VOBIS FRATRES EX PARTE, TAMQUAM IN    MEMORIAM VOS REDUCENS: PROPTER GRATIAM, QUAE DATA EST MIHI A    DEO,

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[15:15] AUDACIUS AUTEM SCRIPSI VOBIS FRATRES EX PARTE, TAMQUAM IN    MEMORIAM VOS REDUCENS: PROPTER GRATIAM, QUAE DATA EST MIHI A    DEO,

 

AUDACIUS AUTEM EX PARTE, hoc est aliquantulum maiori fiducia SCRIPSI VOBIS qui in loco mihi commisso estis, qui scilicet doctor specialiter sum gentium quam Iudaeorum. Et hoc est quod exponit, dicens utpote sollicitus de uobis PROPTER GRATIAM, id est officium apostolatus praedicandi gentibus mihi iniunctum; de qua quidem gratia ipsemet ait: Gratis accepistis, gratis date.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License