IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[15:17] HABEO IGITUR GLORIAM IN CHRISTO IESU AD DEUM.
HABEO IGITUR. Quia uidelicet ita facto, quae Christi sunt quaerendo, habeo GLORIAM hinc pro Christo cui in hoc deseruio apud DEUM, id est pretium diuino iudicio, si non humano, hinc acquiro. Quod quidem dicendo, exemplo suo ad fraternae dilectionis sollicitudinem eos adhortatur.