Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[15:19] IN VIRTUTE SIGNORUM, ET PRODIGIORUM, IN VIRTUTE SPIRITUS    SANCTI: ITA UT AB HIERUSALEM PER CIRCUITUM USQUE IN ILLYRICUM    REPLEVERIM EVANGELIUM CHRISTI.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[15:19] IN VIRTUTE SIGNORUM, ET PRODIGIORUM, IN VIRTUTE SPIRITUS    SANCTI: ITA UT AB HIERUSALEM PER CIRCUITUM USQUE IN ILLYRICUM    REPLEVERIM EVANGELIUM CHRISTI.

 

Quae statim facta subdinidit dicens IN VIRTUTE, id est per potentiam mihi collatam, SIGNORUM ET PRODIGIORUM, id est signorum mirabilium. Sunt enim signa quaedam naturalia de quibus non miramur, sicut de planetis scriptum est:

 

     Ut sint in signa et tempora.

 

Quae uero contra naturam, id est usitatum naturae cursum uen unt, ut leprosos mundare uel mortuos suscitare, haec prodigia, id est admiratione digna dicuntur. Unde 'prodigium' quasi 'prodendum digito' dicitur.

 

IN VIRTUTE SPIRITUS SANCTI, hoc est ex potestate per gratiam Dei mihi collata, ad differentiam scilicet miraculorum antichristi seu magorum.

 

Origenes:

 

     Signa appellantur in quibus, cum sit aliquid mirabile, indicatur quoque aliquid futurum; prodigia uero in quibus tantummodo mirabile aliquid ostenditur. Scriptura interdum abusiue et prodigia pro signis et signa pro prodigus ponit.

 

Haymo:

 

     Signa et prodigia pro uno accipiuntur hoc loco.

 

ITA UT. Gloriam, inquam, habeo ad Deum, tantam scilicet de labore meo, ut totam illam terram AB IERUSALEM USQUE AD ILLYRICUM REPLEVERIM praedicatione Euangelii, ut uidelicet ostendat dignum se a Romanis exaudiri, qui a tot et tantis sit exauditus. Haymo:

 

     Illyricum prouincia est, finis Asiae et principium Europae.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License