Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[15:20] SIC AUTEM HOC PRAEDICAVI EVANGELIUM, NON UBI NOMINATUS EST    CHRISTUS, NE SUPER ALIENUM FUNDAMENTUM AEDIFICAREM:

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[15:20] SIC AUTEM HOC PRAEDICAVI EVANGELIUM, NON UBI NOMINATUS EST    CHRISTUS, NE SUPER ALIENUM FUNDAMENTUM AEDIFICAREM:

 

SIC AUTEM, scilicet uerbo et factis et uirtute signorum in his locis ubi prius de Christo nihil omnino auditum fuerat, ut uidelicet non sit mirabile si apud uos, iam ad Christum conuersos, praedicatio mea locum habeat.

 

NE SUPER, ac si dicat: hoc scilicet mihi contingente, ut non aedificium fidei collocarem super aliorum praedicationem praecedentem, quae quasi meae praedicationis fundamentum esset. In quo difficilius ostendit quod ibi fecit quam quod apud Romanos facere cupit.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License