IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [1:9] TESTIS ENIM MIHI EST DEUS, CUI SERVIO IN SPIRITU MEO IN EVANGELIO FILII EIUS, QUOD SINE INTERMISSIONE MEMORIAM VESTRI FACIO... |
[1:9] TESTIS ENIM MIHI EST DEUS, CUI SERVIO IN SPIRITU MEO IN EVANGELIO FILII EIUS, QUOD SINE INTERMISSIONE MEMORIAM VESTRI FACIO...
TESTIS ENIM. Ostendit quasi a causa quod pro gratia eis collata maxime DEO GRATIAS agat, quia eos tanto affectu amplectitur ut in suis semper orationibus eorum memor sit, id est quotienscumque pro se orat, oret etiam ut ad eos peruenire ualeat, ut in ipsis quoque aliquem habeat fructum. Unde, inquit, MIHI testis EST DEUS, CUI ipsam orationem FACIO et decipi non potest et qui solus intentionem discutere potest. Non dicit simpliciter sine interminssione sed SINE INTERMISSIONE IN ORATIONIBUS MEIS, ut uidelicet nulla eius oratio sine memoria eorum fiat.
CUI SERVIO IN SPIRITU MEO, hoc est interiori homine, ex toto uidelicet cordis affectu sicut amicus, non ad oculum sicut sernus qui flagellari timet.
IN EVANGELIO FILII EIUS, hoc est in praedicatione Euangelii quod Dominus Iesus ipse nobis tradidit atque docuit.