IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [15:24] CUM IN HISPANIAM PROFICISCI COEPERO, SPERO QUOD PRAETERIENS VIDEAM VOS, ET A VOBIS DEDUCAR ILLUC, SI VOBIS PRIMUM EX PARTE FRUITUS FUERO. |
[15:24] CUM IN HISPANIAM PROFICISCI COEPERO, SPERO QUOD PRAETERIENS VIDEAM VOS, ET A VOBIS DEDUCAR ILLUC, SI VOBIS PRIMUM EX PARTE FRUITUS FUERO.
Videtur haec in Achaia positus dicere, apud Corinthum.
IN HISPANIAM. In transitu se eos uidere promittit, quasi innuens apud eos, qui iam conuersi erant, non diu sibi immorandum esse sicut et in exordio epistolae eos in aliquibus confirmandos dixit potius quam conuertendos. Decet etiam quemque bonum uirum minus promittere quam facere, et boni doctoris tanto gratior fit mora et amplius desideratur quanto breuior speratur. Praeuenit itaque illos ut in aduentu suo se praeparent et de quibus instrui uelint praeuideant.
SPERO, nihil uidelicet ex me ipso de me praesumens sed totum Deo committens.
ET A VOBIS: uult enim eos comites itineris sui esse, tum ut auctoritate Romanorum caeterae gentes facilius subiectae conuertantur, tum etiam ut aduersus pseudo-apostolos et quoslibet ei detrahentes, praedicationem eius quam ipsi audierint ualeant attestari, et eis, diu secum in praedicatione circumeuntibus, sic saltem recompenset quod in transitu eos uiderit. Bene dicit deduci se ab illis, quasi tutum se ostendens per conductum eorum qui caeteris imperant. In quo et eos de mora sua apud illos consolatur, quasi in eorum arbitrio hanc constituens.
SI VOBIS. Haymo:
Frui est aliquid cum delectatione possidere et amplecti et uidere.
Et attende quod, cum proprie Dei frui sit ut beatus meminit Augustinus, hic non dicit frui simpliciter sed frui EX PARTE, sicut et ad Philemonem, cum diceret fruar te statim adiunxit in Domino. Deo quippe omnino fruimur dum illum propter se tantum obtinere cupimus, proximo uero fruimur ex parte, dum sic eum propter utilitatem ipsius per amorem amplectimur, ut tamen huius fruitionis finem, id est finalem et supremam causam, in Deo ponamus. Partim quippe proximus in causa est sed causa Deus suprema est. Ex parte itaque fruimur proximo sed ex toto fruimur Deo, quia ipse fruitionis suae tota est causa, proximus uero non tota suae fruitionis, ut diximus, causa est cum sit superior Deus, cum uidelicet de proximo quoque propter Deum cogitemus.
Nota quod dicit PROFICISCI COEPERO, quia cum ad Romanos propter ipsos ueniat, non sibi imputat proficisci ad Hispaniam nisi cum ab ipsis recesserit, quando uidelicet propter , Hispanos totum egerit. Et attende quod cum dicit SI VOBIS PRIMUM, in tantum eorum beneuolentiam captat, quasi necessarium sibi iudicet nec se aliter de Hispanis facere posse nisi prius eos uisitet.