IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[15:25] NUNC IGITUR PROFICISCAR IN HIERUSALEM MINISTRARE SANCTIS.
NUNC IGITUR, quia uidelicet hic ulterius non habeo locum; nunc, id est antequam ueniam ad uos, cum in gentibus specialiter apostolatum accepisset, unde et solus doctor gentium appellatur. Quantam etiam de Iudaeis conuersis curam habeat ostendit secundum quod alibi ait:
Sollicitudo omnium ecclesiarum.
Quod etiam fortassis ad excusationem quamdam sui praetendit, si ad eos scilicet uenire differat.
MINISTRARE SANCTIS, id est illis qui ibi sunt fidelibus ex Iudaea conuersis, cibum ad necessitatem eorum a me collectum illis deferre. Habebat quippe in consuetudine Apostolus, sicut saepe testatur, de illa Hierosolymitana ecclesia, per ipsum Christum olim et per Petrum et Iacobum caeterosue apostolos conuersa, in corporeis necessitatibus maximam sollicitudinem, ut eis saltem corporalem cibum ministraret quibus aliorum praedicatio spiritualem.
Praecipue uero eis subueniendum put ab at pluribus de causis. Plurimam quippe auctoritatem fidei nostrae dabat populus ille conuersus, qui solus a Deo legem suscipiens, peculiaris eius populus uocatus est; et cum primo credidisset, quasi in nostrae fidei fundamento et caeteris in exemplo positus, plurimum ne deficeret sustentandus erat. Denique sicut in Actibus apostolorum legitur, tanta deuotione conuersi sunt ut, omnino proprium relinquentes, omnia quae habebant ad pedes apostolorum ponerent; et sicut ipse in epistola ad Hebraeos meminit, maiorem uiolentiam Iudaeorum in amissione suarum rerum sustinuerant.
Hic autem praecipue formam et exemplum episcopis Apostolus proponit, ut cum pauperes ecclesias seu monasteria conspexerint, eorum praedicatio eis alimenta colligat.