Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[15:26] PROBAVERUNT ENIM MACEDONIA ET ACHAIA COLLATIONEM ALIQUAM    FACERE IN PAUPERES SANCTORUM, QUI SUNT IN HIERUSALEM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[15:26] PROBAVERUNT ENIM MACEDONIA ET ACHAIA COLLATIONEM ALIQUAM    FACERE IN PAUPERES SANCTORUM, QUI SUNT IN HIERUSALEM.

 

PROBAVERUNT ENIM. Vide quam caute Romanos aliorum exemplo ad hanc eleemosynam similiter Hierosolymitanis faciendam inuitet, dicens eos qui haec tribuunt per se ipsos id faciendum probasse, id est laudasse, potius quam aliqua coactione uel exhortatione Apostoli. Unde et dicit probauerunt, id est quasi suo id iudicio approbantes, ad hoc me compulerunt.

 

Haymo:

 

     Isti qui scientiam praedicandi non habebant, ut ad praedicandas gentes possent ire, erant in Ierusalem uacantes iugiter orationibus et ieiuniis. Quibus et apostoli de singulis prouinciis et locis, in quibus praedicabant, quidquid pecuniarum, argenti, auri, frumenti, uestimentorum accipiebant, eis mittere satagebant, maxime tamen Paulus qui pluribus gentibus praedicabat. Unde dicunt doctores quia aliquando amplius quam tres aut quinque modios argenti eis mittebat.

 

Item:

 

     Macedonia et Achaia, quae Achaea uocatur a qua et populi eius Achaei dicuntur, prouinciae sunt nobilissimae Graecorum sibi adiacentes, quas Apostolus ecclesiis repleuit.

 

Cum dicit MACEDONIA ET ACHAIA continens ponit pro contento, id est nomina terrarum propter nomina habitatorum, sicut et potum calicem appellamus. COLLATIONEM, quam symbolum Graece dicimus, ubi scilicet diuersa conferuntur et ponuntur a diuersis sicut in comessationibus fieri solet. Isti uero non suas sed pauperum comessationes de suo congregabant.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License