Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[15:28] HOC IGITUR CUM CONSUMMAVERO, ET ASSIGNAVERO EIS FRUCTUM HUNC,    PROFICISCAR PER VOS IN HISPANIAM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[15:28] HOC IGITUR CUM CONSUMMAVERO, ET ASSIGNAVERO EIS FRUCTUM HUNC,    PROFICISCAR PER VOS IN HISPANIAM.

 

Hoc IGITUR, quia uidelicet illis, sicut iustum est, placuit, CUM CONSUMMAVERO, hoc est perfecero hanc legationem et perueniens illud ASSIGNAVERO EIS FRUCTUM HUNC, uidelicet eleemosynae, hoc est distinxero qui haec eis mittant, ut pro eis tamquam benefactoribus suis orent, PROFICISCAR etc. Quamuis dicat Apostolus se profecturum IN HISPANIAM, incertum tamen est utrum hoc effecerit propter diuersorurn opiniones.

 

Hieronymus, In Isaia, libro IV:

 

     "Volabunt in nauibus alienigenarum et mare simul depracdabuntur". Quod de unius Pauli apostoli intelligamus exemplo, qui per Pamphyliam et Asiam et Macedoniam et Achaiam et diuersas insulas atque prouincias, ad Italiam quoque et ut ipse scribit ad Hispanias alienigenarum portatus est nauibus.

 

Cassiodorus, super hanc epistolam Pauli:

 

     "Proficiscar per uos in Hispaniam". Hoc quidem frequenter dicit sed numquam legimus esse completum. Unde desiderauit quod dicitur sed non prophetali ueritate completur. Nemo tamen Apostolum reum mendacii arguat, si hoc quod credidit non impleuit. Non enim per duplicitatem locutus est, ut uidelicet aliud diceret quam intenderet, hoc est aliud haberet ore quam corde.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License