Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[15:29] SCIO AUTEM QUONIAM VENIENS AD VOS, IN ABUNDANTIA BENEDICTIONIS    CHRISTI VENIAM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[15:29] SCIO AUTEM QUONIAM VENIENS AD VOS, IN ABUNDANTIA BENEDICTIONIS    CHRISTI VENIAM.

 

SCIO AUTEM, id est Spiritu reuelante didici, quamuis scilicet me transitum per uos habere dixerim. In quo quidem notandum est quod, dum hoc sibi reuelatum dicit ut sciat, innuit illud quod de Hispania praemisit ex opinione potius quam ex assertione protulisse.

 

IN ABUNDANTIA BENEDICTIONIS, ut uidelicet, sicut de Ioseph legitur, ad introitum meum Dominus largam uobis caelestis gratiae benedictionem infundat, hoc est in spiritualibus multiplicet.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License