IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[15:33] DEUS AUTEM PACIS SIT CUM OMNIBUS VOBIS. AMEN.
DEUS AUTEM, siue scilicet ueniam siue non; PACIS id est uos inuicem a superba contentione pacificans. Quod quidem in fine epistolae reseruans, ad quod praecipue ipsa tendat epistola, insinuat et quae in ea finalis sit causa siue intentio.