IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [16:1] COMMENDO AUTEM VOBIS PHOEBEM SOROREM NOSTRAM, QUAE EST IN MINISTERIO ECCLESIAE, QUAE EST CENCHRIS: |
[16:1] COMMENDO AUTEM VOBIS PHOEBEM SOROREM NOSTRAM, QUAE EST IN MINISTERIO ECCLESIAE, QUAE EST CENCHRIS:
COMMENDO, scilicet precibus meis.
PHOEBEM, per quam hanc epistolam Romanis de Corintho mittere creditur; diues quaedam et nobilis mulier dicitur, quae de facultatibus suis uel aliorum fidelibus illis qui erant CENCHRIS necessaria ministrabat, exemplo scilicet sanctarum feminarum quae hoc Domino seu apostolis fecisse memorantur. Haec autem negotium quoddam habebat pro quo Romam uenire necesse habebat. Pro hac igitur Romanos Apostolus adhortatur et rogat ut eam honorifice suscipiant et in suo negotio, quantum possint, adiunent.
MINISTERIO, id est obsequio fidelium illorum qui sunt Cenchris, id est in eo loco qui sic uocatur, et dicitur esse portus Corinthi. Unde Haymo:
Cenchrae autem portus est Corinthi.