IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [16:2] UT EAM SUSCIPIATIS IN DOMINO DIGNE SANCTIS: ET ASSISTATIS EI IN QUOCUMQUE NEGOTIO VESTRI INDIGUERIT: ETENIM IPSA QUOQUE ADSTITIT MULTIS, ET MIHI IPSI. |
[16:2] UT EAM SUSCIPIATIS IN DOMINO DIGNE SANCTIS: ET ASSISTATIS EI IN QUOCUMQUE NEGOTIO VESTRI INDIGUERIT: ETENIM IPSA QUOQUE ADSTITIT MULTIS, ET MIHI IPSI.
SUSCIPIATIS hospitio IN DOMINO, id est amore Dei, et ita honorifice ac benigne suscipiatis prout dignum est atque conueniens SANCTIS suscipere sanctam.
ET ASSISTATIS EI, hoc est adinuetis eam.
ETENIM: quod enim debetur ex multis eius praecedentibus meritis, ut non tam hoc ei tribuatur quam reddatur.
Apostolica auctoritate docet etiam feminas in ministerio ecclesiae constitui. In quo officio positam Phoeben apud ecclesiam quae est Cenchris, magna cum laude et commendatione prosequitur, quia in necessitatibus apostolicisque laboribus adstiterit. Locus hic duo docet, et haberi feminas ministras in ecclesia et tales debere assumi in ministerium, quae adstiterint multis et per bona officia usque ad apostolicam laudem meruerint peruenire.
In ministerio ecclesiae, sicut et nunc in orientalibus locis diaconissae mulieres in suo sexu ministrare uidentur in baptismo siue in ministerio uerbi, quia priuatim docuisse feminas inuenimus, sicut Priscillam cuius uir Aquila uocabatur.
Idem, In epistola ad Timotheum:
Adolescentiores autem uiduas deuita in ministerio diaconatus praeponere.
Sanctus Epiphanius Iohanni Hierosolymitano:
Numquam ego ordinaui diaconissas et ad alias misi prouincias neque feci quidquam ut ecclesiam scinderem.
Quas itaque antiquitus diaconissas, id est ministras, nunc abbatissas, id est matres, uocamus.
Cassiodorus, super hunc eumdem locum:
Phoeben significat diaconissam fuisse matris ecclesiae; quod in partibus Graecorum hodieque quasi militiae causa peragitur, quibus et baptizandi usus in ecclesia non negatur.
Claudius quoque, in Expositione huius epistolae:
Hic locus docet etiam feminas in ministerio ecclesiae constitui, in quo officio positam Phoeben apud ecclesiam quae est Cenchris, Apostolus magna cum laude et cornmendatione prosequitur.