Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[16:3] SALUTATE PRISCAM ET AQUILAM, ADIUTORES MEOS IN CHRISTO IESU

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[16:3] SALUTATE PRISCAM ET AQUILAM, ADIUTORES MEOS IN CHRISTO IESU

 

SALUTATE. In fine epistolae quosdam nominatim salutando plurimum commendat, ut eorum praecipue consilio et auctoritati, qui perfectiores erant, caeteri acquiescant.

 

PRISCAM hic appellet Apostolus quae in Actibus apostolorum Priscilla nominatur, pulchra quaedam fortasse nominis allusione, ut eam scilicet senem sensu et maturam moribus insinuet. Erat autem Priscilla uxor Aquilae, et ambo de Iudaismo conuersi ad Christum.

 

IN CHRISTO, id est pro Christo adiutores Apostoli in multis fuerunt, quos, olim cum caeteris Iudaeis per Claudium Roma expulsos. Apostolus Corinthum ueniens ibi inuenit, et quia eiusdem artis erat peritus, id est scenefactoriae, iunxit se illis ut simul operarentur.

 

Unde et Beda. In Actibus apostolorum:

 

     Erant enim scenefactoriae artis. Quasi exsules et peregrini tentoria sibi, quibus in uia utantur, aedificant. Scenae enim Graece tabernacula dicuntur, etymologiam ab "obumbrando", ducentia, apud quos umbra "scena" dicitur. Scenae enim uel scenomata quasi "umbracula" sonant, quae sagis ligneis aut laneis aut cilicinis siue ex arborum frondibus aut uirgultis ueteres componebant. Mystice autem sicut Petrus piscando nos a fluctibus saeculi extrahit, ita Paulus miracula protectionis erigendo ab imbre nos criminum, ab ardore tentationum et a uentis insidiarum uerbo factisque defendit.

 

Chrysostomus, In epistola ad Hebraeos, sermone 1:

 

     "Qui est splendor et character substantiae eius." O apostolica sapientia, magis autem Spiritus Sancti gratia. Non enim ex intellectu proprio haec loquebatur. Unde enim illi hoc? Num ex scalpellis aut pellibus aut in officina? Haec operatio maiestatis. Non enim has intelligentias sua mente procurabat quae tunc erat tam debilis et extrema, ut nihil amplius haberet a plebeis et popularibus. Quomodo enim aliquid diuinum posset ille sentire qui circa pretia uendendi et circa confectionem pellium totam suam uitam totumque saum studium conterebat?

 

Ambrosius, de Priscilla et Aquila:

 

     Hi credentes facti sunt socii laboris Apostoli, ut etiam ipsi exhortarentur caeteros ad fidem. Denique Apollo, quamnis fuerit exercitatus in scripturis, ab istis tamen uiam Domini diligentius instructus est. Ideo socios laboris sui dicit eos, sed in Christo Iesu. Cooperarii enim eius fuerunt in Euangelio.

 

Unde praecipue docet quantum obedire eis Romani debeant.

 

Origenes:

 

     Potest autem fieri ut quia illo tempore, pulsis ex Vrbe Iudaeis per praeceptum Caesaris, Corinthum uenerant, rursus edicti cessante saeuitia Romam regressi salutarentur a Paulo. Quos tamen apparet, Iudaeorum insidiis Paulo periclitante, obiecisse ut ille liber abscederet.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License