Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[16:10] SALUTATE APELLEN PROBUM IN CHRISTO.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[16:10] SALUTATE APELLEN PROBUM IN CHRISTO.

 

APELLEN. Origenes:

 

     Puto hunc Apellen post multas tribulationes transisse sapienter et ideo pronuntiatum probum secundum quae ipse in aliis dixit quia operatur patientia probationem. Videndum est ne ipse sit qui in Actibus apostolorum Apollo nuncupatur Alexandrinus, in scripturis eruditus.

 

Ambrosius:

 

     Hunc Apellen non quasi amicum aut participem operis salutat sed propter quod tentationibus probatus est, in Christo fidelis inuentus.

 

Haymo:

 

     Licet quidam faciant ex hoc duo nomina propria dicentes ita: Salutate Apellen et Probum, non est illud sed unum nomen est proprium cum adiectiuo: Salutate, inquit, Apellen probum, id est probatum in fide et laude dignum.

 

ARISTOBULI. Fortassis hic iam defunctus erat, quem satis laudat, familiam eius salutando et fidem eius in ea commendando. Ambrosius:

 

     Iste congregator intelligitur fuisse fratrum in Christo.

 

Origenes:

 

     Neque dilectos neque probos neque adiutores nominat; sed forte nihil utile habebant in meritis, idcirco eos solo titulo salutationis honorauit.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License