IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [16:11] SALUTATE EOS QUI SUNT EX ARISTOBOLI. SALUTATE HERODIONEM COGNATUM MEUM. SALUTATE EOS QUI SUNT EX NARCISSI QUI SUNT IN DOMINO. |
[16:11] SALUTATE EOS QUI SUNT EX ARISTOBOLI. SALUTATE HERODIONEM COGNATUM MEUM. SALUTATE EOS QUI SUNT EX NARCISSI QUI SUNT IN DOMINO.
COGNATUM. Ambrosius: Quem cognatum tantum appellat ostendit deuotum in caritate, non tamen uigilantiam eius designat.
Videntur plures fuisse ex Narcissi domo uel familia sed non omnes in Domino fuisse.
Narcissus hic illo tempore presbyter dicitur fuisse sicut legitur in aliis codicibus. Sed quia praesens non erat, salutat sanctos qui ex domo eius erant. Hic autem Narcissus presbyter peregrini officio fungebatur, exhortationibus firmans credentes.