Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[16:14] SALUTATE ASYNCRITUM, FLEGONTA, HERMEN, PATROBAM, HERMAM, ET    QUI CUM EIS SUNT FRATRES.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[16:14] SALUTATE ASYNCRITUM, FLEGONTA, HERMEN, PATROBAM, HERMAM, ET    QUI CUM EIS SUNT FRATRES.

 

ASYNCRITUM. Ambrosius:

 

     Hos simul salutat quia sciebat eos esse concordes in Christo hoc est unitos in amicitia Christiana

 

nec desides in amicitiis.

 

HERMAM. Origenes:

 

     Puto quod Hermas iste sit scriptor libelli illius qui Pastor appellatur quae scriptura ualde mihi utilis uidetur et ut puto diuinitus inspirata. Quod uero nihil laudis adscripsit, illa opinor est causa quia uidetur, sicut scriptura illa declarat, post multa peccata ad paenitentiam fuisse conuersus. Intelligitur quod simul habitauerint hi quorum salutatio sociata est.

 

Ecclesiastica historia, libro III, capitulo III:

 

     Et libellus Hermae, qui appellatur Pastoris, cuius Paulus in epistolis suis meminit, a plurimis non est receptus, ab aliis autem necessarius indicatus est propter eos qui primi ad fidem institutionis imbuuntur. Unde et in nonnullis ecclesiis legitur et multi ueterum scriptorum usi sunt testimonio eius.

 

Hieronymus, De illustribus uiris, capitulo X:

 

     Hermam cuius apostolus Paulus ad Romanos scribens meminit: Salutate Phlegontem, Hermam, asserunt auctorem esse libri qui appellatur Pastor, et apud quasdam ecclesias Graeciae etiam publice legitur, reuera utilis liber multique de eo ueterum scriptorum usurpauerunt testimonia, sed apud Latinos pene incognitus est.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License