IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[16:16] SALUTATE INVICEM IN OSCULO SANCTO. SALUTANT VOS OMNES ECCLESIAE CHRISTI.
INVICEM, scilicet uos ipsos. Quia singillatim omnes salutare non poterat, praecipit ut ex parte eius et loco eius mutuo se salutent sicut ipse faceret, si adesset, et sic inuicem sibi oscuLo reconciliati, superbam finiant contentionem. SANCTO, non luxurioso aut subdolo, quale fuit Iudae proditoris sed quod nos in amore fraterno conciliet.
OMNES ECCLESIAE, hoc est congregationes Christianorum, ad differentiam scilicet ecclesiae malignantium quam psalmista denotat, eodem affectu dilectionis quo ego, optant uel orant uobis salutem. Qui enim alterum salutando dicit ei 'salue' profecto ut saluus sit praecatur.