IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [16:19] VESTRA ENIM OBOEDIENTIA IN OMNEM LOCUM DIVULGATA EST. GAUDEO IGITUR IN VOBIS. SED VOLO VOS SAPIENTES ESSE IN BONO, ET SIMPLICES IN MALO. |
[16:19] VESTRA ENIM OBOEDIENTIA IN OMNEM LOCUM DIVULGATA EST. GAUDEO IGITUR IN VOBIS. SED VOLO VOS SAPIENTES ESSE IN BONO, ET SIMPLICES IN MALO.
VESTRA ENIM. Ideo id uos rogo quia tanto periculosior esset seductio uestra quanto fidei uestrae OBEDIENTIA magis EST DIWLGATA, tamquam in capite scilicet mundi constituta.
GAUDEO IGTTUR, quia uidelicet ita est diuulgata, IN BONO scilicet discernendo.
SIMPLICES IN MALO, id est quasi nescientes cuiquam machinari, ioxta illud scilicet Veritatis:
Prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae.