IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [16:20] DEUS AUTEM PACIS CONTERET SATANAN SUB PEDIBUS VESTRIS VELOCITER. GRATIA DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI VOBISCUM. |
[16:20] DEUS AUTEM PACIS CONTERET SATANAN SUB PEDIBUS VESTRIS VELOCITER. GRATIA DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI VOBISCUM.
DEUS AUTEM, ac si dicat: ego quidem ita rogo ut fiat, sed Deus PACIS potius quam dissensionis ita ut postulo efficiat.
SATANAM, id est omnem animae uestrae aduersarium CONTERAT SUB PEDIBUS VESTRIS, hoc est quasi impotentem uobis subiiciat, ut ei per omnia praeualere possitis et eius omnia machinamenta conculcare, sicut ea quae sub pedibus premuntur; VELOCITER, scilicet in aduentu meo. Quod ut interim sicut deprecor obseruetis.
GRATIA, id est gratuita CHRISTI dona per quae id possitis, SIT VOBISCUM.