IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [16:21] SALUTAT VOS TIMOTHEUS ADIUTOR MEUS, ET LUCIUS, ET IASON, ET SOSIPATER COGNATI MEI. |
[16:21] SALUTAT VOS TIMOTHEUS ADIUTOR MEUS, ET LUCIUS, ET IASON, ET SOSIPATER COGNATI MEI.
TIMOTHEUS. Quamuis dixerit salutant uos omnes ecclesiae, specialiter tamen et nominatim ex parte illorum quos habebat praecipuos, salutare ipsos decreuit, ut tantorum testimonio uirorum scripta epistola roboretur.
ADIUTOR, in praedicatione scilicet "tamquam coepiscopus" ut ait Ambrosius. Hic est ille discipulus Pauli, filius cuiusdam mulieris Iudaeae fidelis ex patre gentili, quem ipse Paulus circumcidere compulsus est sicut in Actibus apostolorum continetur. Origenes:
Lucium quidem perhibent esse Lucam qui Euangelium scripsit, pro eo quod soleant nomina interdum secundum patriam declinationem Graecam Romanamque proferri. Iason ille est de quo etiam in Actibus apostolorum scribitur, quod dum Thessalonicam pro Paulo et Silas editionem commouentibus turbis semetipsum dederit, ut apostolis discedendi faceret libertatem.
Suspicor quod ipse sit qui in Actibus apostolorum scribitur Sopater Pyrrhi Beroeensis.
Mouebit quomodo Paulus ex Hebraeis Timothaei consanguineus dicatur uel Iasonis uel Sosipatris:
Nunc uero cum caeteris nequaquam hoc nomen indulgeat, certum est eum quamdam nominationem nominare quam cognationem uel consanguinitatem sine dubio sciat.
Cognatos dicit partim generis, partim fidei causa.