IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[16:22] SALUTO VOS EGO TERTIUS, QUI SCRIPSI EPISTULAM, IN DOMINO.
TERTIUS. Hoc proprium nomen est eius qui dictante Paulo hanc epistolam scribebat tamquam notarius Apostoli, sicut nunc est cancellarius apostolicus. Quod fortasse quodam diuino factum est praesagio, ut ille uidelicet Tertius diceretur nomine qui tertius erat in operatione. Spiritus quippe Sanctus inspirabat quae Apostolus dictabat seu proferebat, quae iste qui Tertius dicitur, ut dictum est, sua manu scribebat. Ambrosius:
Hic est scriba epistolae, cui Apostolus concessit suo nomine salutare plebem Romanam.
Quod nec immerito factum est, ut propriis scilicet ille uteretur uerbis quae humano tantum sensu prolata sunt