Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[16:23] SALUTAT VOS GAIUS HOSPES MEUS, ET UNIVERSAE ECCLESIAE.    SALUTAT VOS ERASTUS ARCARIUS CIVITATIS, ET QUARTUS, FRATER.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[16:23] SALUTAT VOS GAIUS HOSPES MEUS, ET UNIVERSAE ECCLESIAE.    SALUTAT VOS ERASTUS ARCARIUS CIVITATIS, ET QUARTUS, FRATER.

 

HOSPES MEUS. Origenes:

 

     Videtur indicare de eo quod uir fuerit hospitalis, qui non solum Paulum receperit sed et ecclesiae uniuersae in domo sua conuenticulum praebuit. Fertur traditione maiorum quod hic Gaius primus episcopus fuerit Thessalonicensis [ecclesiae].

 

Ambrosius:

 

     Hic est Gaius, ut arbitror, ad quem scribit Iohannes apostolus exsultans in caritate eius quam exhibebat fratribus, praebens sumptus illis necessarios.

 

Haymo:

 

     Iste est Gaius concaptiuns qui baptizatus est ab Apostolo, sicut dicit in epistola ad Corinthios: Neminem uestrum baptizaui nisi Crispum et Gaium.

 

ET UNIVERSAE ECCLESIAE. Ambrosius hic nominatiuum pluralem intelligit, ac si diceretur: salutant uos uniuersae ecclesiae. Sed melius est ut secundum Originem genetiuus sit singularis, ut dictum est, ut uidelicet ita intelligatur:

 

     Hospes meus et hospes uniuersue ecclesiae.

 

Cum enim iam superius dixisset Apostolus "Salutant uos omnes ecclesiae Christi", quid opus erat ut hic repeteret: "Salutant uos uniuersae ecclesiae"?

 

ERASTUS ARCARIUS CIVITATIS. Origenes:

 

     Puto esse Erastum quem dicit quia remansit Corintho; arcarium eum [dicit], id est dispensatorem illius cinitatis cuius conditor est Deus.

 

Secundum Hieronymum uocatur arcarius ciuitatis secundum hoc quod olim fuerat, non modo. Haymo:

 

     Arcarius, id est princeps uel dispensator, quia praeerat arcae ubi census ponebantur regis tributorum et uectigalium. Et Quartus proprium nomen est sicut et Tertius.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License