IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [16:27] SOLO SAPIENTI DEO, PER IESUM CHRISTUM, CUI HONOR IN SAECULA SAECULORUM. AMEN. | «» |
[16:27] SOLO SAPIENTI DEO, PER IESUM CHRISTUM, CUI HONOR IN SAECULA SAECULORUM. AMEN.
EI AUTEM. [Origenes]:
Capitulum hoc Marcion, a quo scripturae euangelicae atque apostolicae interpolatae sunt, de hac epistola penitus abstulit. Sed et ab eo loco ubi scriptum est Omne autem quod non est ex fide, peccatum est usque ad finem cuncta dissecuit. In aliis uero exemplaribus quae non sunt a Marcione temerata, hoc ipsum capitulum diuerse positum inuenitur. In nonnullis etenim codicibus post eum locum Omne autem quod non est ex fide, peccatum est, statim habetur: Ei autem qui potens est uos confirmare. Alii uero codices in fine id ut nunc est positum continent.
Consummata salutatione eorum, terminal epistolam suam in actione gratiarum, quasi de expleto opere suo ei grates referees, qui hoc ei inspirauit.
[EI AUTEM], ac si ita continuet: Vobis, inquam, sit gratia sed ei QUI POTENS EST etc, perpes sit gloria. Et notandum quod cum dictum sit EI qui potens est, uidetur superfluere ad sensum uel constructionem quod in fine subponit cud, cum in principio scilicet dixisset EI, nisi forte propter longam interpositionem id fieri dicatur. Multa quippe sunt interposita inter illud Ei quod est praemissum, et hoc quod in fine subinngitur honor et gloria, ideoque quasi oblitus sit imperitus rector cui adiungatur honor et gloria, subpositum est cud. Ut igitur litterae constructio quoquo modo texatur, ita huius uersiculi principium fini coniunge: EI AUTEM QUI POTENS EST etc, honor et gloria, sit subaudis; et rursus cum dicitur CUI, subaudiatur est, ac si uidelicet dicatur: Ei sit honor et gloria cuius est, ac si uidelicet dicatur, sicuti reuera est sit, inquam, per Iesum Christum per quem glorificandus est Pater.
EX hac quidem fine epistolae arbitror ecclesiasticos doctores expositiones et sermones suos consimili fine concludere, in actione gratiarum uidelicet Dei.
CONFIRMARE, in fide scilicet quae est omnium bonorum fundamentum; IUXTA EVANGELIUM MEUM, id est doctrinam meae praedicationis quae est etiam IESU CHRISTI, non alii praedicatio, quia idem quod ille praedico. Euangelium meum siue PRAEDICATIONEM Christi dico, factam SECUNDUM REVELATIONEM MYSTERII; uel confirmare secundum reuelationem meam. Mysterium dicitur 'secretum' et 'occultum'. Unde mystica locutio dicitur figuratiua, quae non est aperta.
Mysterium QUOD NUNC PATEFACTUM EST, ipse est nostrae redemptionis modus qui olim latebat in propheticis scripturis nondum expositis, sed nunc ipsis tam a Christo quam a nobis expositis reuelatus est. De Christo quippe scriptum est quia incipiens a Moyse et omnibus prophetic, interpretabatur illis in omnibus scripturis.
TACITI AETERNIS TEMPORIBUS, hoc est absconditi usque nunc semper nec per expositionem reuelati umquam ulterius. Quippe ipsi quoque Septuaginta interpretes in suis translationibus quae de Filio Dei dicuntur maxime reticuisse uel uelasse creduntur.
PROPHETARUM dicit potius quam 'legis' quia maxime hoc mysterium in prophetic continetur, ubi apertius siue plenius de Christo erat prophetatum.
PATEFACTUM EST, dico, ex omnibus GENTIBUS SECUNDUM FRAECEPTUM AETERNI DEI, id est Christi dicentis:
Dei, dico, aeterni, licet secundum hominem initium habuit. Ad hoc, inquit, est patefactum non solum ut credant omnes gentes sed magis ut ei obedient, id est secundum fidem operentur. Ei, inquam, cognito nunc, IESUM CHRISTUM.
SOLI SAPIENTI DEO, hoc est qui nunc singulariter sapiens apparet ex hoc quod per Christum egerit in hoc redemptionis nostrae mysterio. De quo ait Iob:
Ex prudentia sua percussit superbum.
Solus sapiens dicitur, in cuius comparatione nullus est sapiens dicendus sicut et bonus, iuxta illud Veritatis:
Solus quoque sapiens dicitur quia solam illam et singularem habet sapientiam quam nihil latere potest.
HONOR ET GLORIA, hoc est gloriosus et singularis honor.
AMEN.
«» |