IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [1:11] DESIDERO ENIM VIDERE VOS; UT ALIQUID INPERTIAR GRATIAE VOBIS SPIRITALIS AD CONFIRMANDOS VOS; |
[1:11] DESIDERO ENIM VIDERE VOS; UT ALIQUID INPERTIAR GRATIAE VOBIS SPIRITALIS AD CONFIRMANDOS VOS;
DESIDERO ENIM. Causa est cur oret uenire ad eos, ut uidelicet sua praedicatione aliquid spirituale donum eis impendat, confirmando eos suis adhortationibus in ipsa doctrina quam acceperant, quod uidelicet confirmare eos dicit esse, se ipsum simul consolari in eis sicut et ipsi consolarentur in eo; hoc est, dicit hoc commune fore solatium tam sibi qui instrueret quam illis qui instruerentur, illis quidem quia confirmarentur per eius rationes si in aliquibus dubitarent ac titubarent, ei uero qui illis confirmatis securior esset de perseuerantia eorum. Hoc est illud commune solatium quod in ipso Hypotheticorum syllogismorum exordio inter docentes et discentes Boethius commemorat dicens:
Cum in omnibus philosophiae disciplinis ediscendis atque tractandis summum in uita solatium positum esse existimem... etc.
SPIRITUALIS GRATIAE, id est alicuius spiritualis, non corporalis doni, gratis ab Apostolo impensi, non spe temporalis lucri.