Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[1:12] ID EST, SIMUL CONSOLARI IN VOBIS PER EAM QUAE INVICEM EST,   FIDEM VESTRAM ATQUE MEAM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[1:12] ID EST, SIMUL CONSOLARI IN VOBIS PER EAM QUAE INVICEM EST,   FIDEM VESTRAM ATQUE MEAM.

 

PER EAM FIDEM quam iam habetis mecum communem, hoc est ad confirmandos uos in ea fide quae iam uobis praedicata est, non in alia noua.

 

QUAE EST INVICEM, hoc est quam inter nos habemus communem uel quae omnium communis est fidelium. Unde et Catholica dicitur, id est uninersalis, non priuata aut particularis sicut haereticorum quae in aliquo esse potest terrarum angulo, non ubique dilatatur. Cum subdit VESTRAM ATQUE MEAM, ostendit fidem suam quae omnium est fidelium, tam ipsorum Romanorum quam Apostoli esse. Potest etiam dici tunc esse fides inuicem, quando ipsos fideles uicaria caritate ad inuicem constringit. Haec est enim uera illa fides quae, sicut ipsemet dicit, per dilectionem operatur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License