Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[1:13] NOLO AUTEM VOS IGNORARE FRATRES: QUIA SAEPE PROPOSUI VENIRE AD   VOS (ET PROHIBITUS SUM USQUE ADHUC) UT ALIQUEM FRUCTUM HABEAM   ET IN VOBIS, SICUT ET IN CAETERIS GENTIBUS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[1:13] NOLO AUTEM VOS IGNORARE FRATRES: QUIA SAEPE PROPOSUI VENIRE AD   VOS (ET PROHIBITUS SUM USQUE ADHUC) UT ALIQUEM FRUCTUM HABEAM   ET IN VOBIS, SICUT ET IN CAETERIS GENTIBUS.

 

NOLO AUTEM. Ne parum uideatur desiderium Apostoli ueniendi ad eos nisi id facere iam aggressus esset, dicit se iam id saepius ipso paratu aggressum esse sed adhuc permissus non est id complere, occulta Dei dispensatione ita disponente.

 

VENIRE, inquam, AD uos propter hoc UT ALIQUEM FRUCTUM, hoc est aliquam utilitatem uobis conferam. Fructus quippe arboris non ferenti sed accipienti utilis est, et Apostolo bonae uoluntatis desiderium sufficit si effectus desit, nec quidquam de merito illius minuitur si impeditur effectus.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License