Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[1:14] GRAECIS AC BARBARIS, SAPIENTIBUS, ET INSIPIENTIBUS DEBITOR SUM:

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[1:14] GRAECIS AC BARBARIS, SAPIENTIBUS, ET INSIPIENTIBUS DEBITOR SUM:

 

GRAECIS AC BARBARIS, ac si diceret: et hoc quidem oportet me uelle, quia, secundum praedicationis officium mihi iniunctum, omnibus gentibus DEBITOR a Deo constitutus SUM. Praeter Graecos, omnes caeteras gentes barbaras uocat, tam a cultu unius Dei quam a lege Dei penitus alienas. Apud Graecos uero iam unius Dei fides per philosophos innotuerat et lex per Septuaginta translata interpretes nota erat.

 

SAPIENTIBUS ET INSIPIENTIBUS, hoc est tam fidelibus iam per Christum Dei sapientiam illuminatis, sicut uos estis, quam infidelibus, illis quidem ut eos confirmem, istis uero ut ipsos conuertam.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License