IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[1:15] ITA QUOD IN ME PROMPTUM EST ET VOBIS, QUI ROMAE ESTIS, EVANGELIZARE.
ITA QUOD IN ME. Debitor sum, inquam, et uoluntarius in soluendo quod debeo; et hoc est ita debitor sum quod in me PROMPTUM EST EVANGELIZARE VOBIS, id est quantum in me est iam pronus sum et uoluntarius in soluendo quod debeo ex iniuncto mihi officio, ad praedicandum scilicet uobis sicut et caeteris gentibus praedicaui. Licet enim iam conuersi essent ad fidem, in multis tamen eis adhuc praedicatione uel exhortatione opus erat. Potest etiam quantum ad caeteros Romanos id accipi qui nondum conuersi fuerant. Unde et generaliter dicit uobis QUI ROMAE ESTIS, non qui conuersi estis.