IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [1:16] NON ENIM ERUBESCO EVANGELIUM. VIRTUS ENIM DEI EST IN SALUTEM OMNI CREDENTI, IUDAEO PRIMUM, ET GRAECO. |
[1:16] NON ENIM ERUBESCO EVANGELIUM. VIRTUS ENIM DEI EST IN SALUTEM OMNI CREDENTI, IUDAEO PRIMUM, ET GRAECO.
NON ENIM. Ideo promptum est in me quia non ERUBESCO praedicare EVANGELIUM, licet in eo quaedam erubescentia digna uideantur, quae uidelicet iuxta infirmitatem assumptae humanitatis de Domino Iesu praedicantur. Aliter: Non erubesco Euangelium, id est de praedicatione Euangelii, id est confutari non possum sicut illi qui in rationibus reddendis deficiunt.
VIRTUS ENIM, ac si diceret: IDEO IN ME PROMPTUM EST EUANGELIZARE uel NON ERUBESCO EUANGELIUM propter infirmitatem assumptae humanitatis quia Euangelium omni credenti et suscipienti, illud EST uirtus DEI IN SALUTEM, hoc est collata a Deo nobis ad saluandum nos tamquam uirtus per quam quisque proficit.
EVANGELIUM, id est bonum nuntium per excellentiam, Nouum Testamentum dicitur, non solum, ut superius insinuauimus, quia completum docet quod in Veteri Testamento erat promissum, uerum etiam quia eius perfecta potius et uere prorsus iustitiae sufficiens doctrina est cum lex uetus, ut ipse Apostolus ait, ad perfectionem nihli adduxerit, opera magis quam intentionem corrigens.
IUDAEO PRIMUM tempore, ET postmodum GRAECO. Primum enim apostoli ex Iudaeis conuersi sunt per quos inde ad Graecos praedicatio Euangelii descendit, tandem ad Latinos. Unde etiam illud quod dictum est primum, respectu Romanorum sine caeterarum gentium ad Iudaeos simul referri potest; uel primum, id est maxime, dicamus quad in tempore apostoli Pauli de aliis populis iam conuersi essent.
[1:17] IUSTITIA ENIM DEI IN EO REVELATUR EX FIDE IN FIDEM; SICUT SCRIPTUM EST: IUSTUS AUTEM EX FIDE VIVIT.
IUSTITIA ENIM DEI uere in salutem, quia ibi tobus salutis doctrina continetur, ubi uidelicet iustitia Dei hoc est iusta eius remuneratio, siue in electis ad gloriam sine in impiis ad poenam, liquide et perfecte continetur et traditur. Et hoc cum IN EO, scilicet Euangelio, REVELATUR, hoc est in eius praedicatione docetur iustitia Dei, hoc est iusta eius in quibuscumque remuneratio tam electis, ut dictum est, quam reprobis. Reuelatur, inquam, EX FIDE IN FIDEM, hoc est ex fide poenarum dirigente nos in fidem praemiorum. Consequens est enim quasi a contrariis, ut, dum nouerimus quae poenam apud Deum mereantur, subintelligamus et quae praemium assequantur, quia necesse est eum qui mala oderit bona diligere, sicut scriptum est: Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem. Maxime autem haec in Euangelio reuelari et distingui arbitror, ubi Dominus cuncta quae fiunt secundum radicem intentionis examinat dicens:
Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si oculus tuus fuerit tenebrosus, totum corpus tuum tenebrosum erit.
Et hoc quidem est examen uerae iustitiae, ubi cuncta quae fiunt secundum intentionem pensantur magis quam secundum operum qualitatem. Quae quidem opera Iudaei magis quam intentionem attendebant, cum nunc Christiani naturali suscitata iustitia non tam attendant quae fiunt quam quo animo fiant. Habemus etiam ibi in Euangelio manifeste utramque retributionem, ubi dicitur a Domino:
et
iuxta quod alibi ait:
Cum dicitur ex fide puniendorum in fidem glorificandorum, ordinem diei iudicii tenemus, ubi impiis punitis coronabuntur electi.
SICUT SCRIPTUM EST, in Habakuk scilicet propheta, IUSTUS EX FIDE VIVIT, hoc est secundum quam reuelationem factam, de his uidelicet quae credenda sunt, tam de poenis impiorum quam de praemiis iustorum, quilibet electus in sua perseuerat iustitia, dum haec uidelicet cauet quae punienda credit et contraria quae placitura Deo credit appetit.