Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[1:18] REVELATUR ENIM IRA DEI DE CAELO SUPER OMNEM IMPIETATEM, ET   INIUSTITIAM HOMINUM EORUM, QUI VERITATEM IN INIUSTITIAM   DETINENT:

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[1:18] REVELATUR ENIM IRA DEI DE CAELO SUPER OMNEM IMPIETATEM, ET   INIUSTITIAM HOMINUM EORUM, QUI VERITATEM IN INIUSTITIAM   DETINENT:

 

Ut animi terrorem superbis incutiat Romanis, illam partem hic diuinae iustitiae prosequitur qua punitur dicens: REVELATUR ENIM. Quod dixit iustitiam Dei reuelari ex fide, scilicet iniustorum, ut diximus, puniendorum, nunc manifeste determinat dicens quia ibi, id est in Euangelio, manifestatur IRA DEI, id est iusta eius uindicta super iniquos. Dei DE CAELo dicit ad differentiam falsorum deorum, sine uicariorum Dei in ecclesia quibus dicitur:

 

     Ego dixi dii estis.

 

Vel REUELATUR DE CAELO, hoc est ex ruina superbientium angelorum de caelo facta, ab aeterna scilicet beatitudine irrecuperabiliter alienatorum. Si enim tam pretiosas creaturas tam cito tanta poena irrecuperabiliter damnare sustinuit, quid de hominibus sperandum est, tot peccatis eum offendentibus?

 

Aliter. De uindicta illa praeuancationis angelicae patenter ostenditur unde ad damnandum irascatur, de peruersa scilicet uoluntate priusquam de opere. Non enim diabolus hoc quod superbiendo uoluit, dicens apud se:

 

     Ponam sedem meam... etc.

 

opere compleuit. Unde nequaquam eum effectus opens qui subsecutus est sed uoluntas damnauit. Sic et Simon Magus donum miraculorum concupiscendo quod non obtinuit, non ex opere sed ex infidelitate, quod uenalem scilicet Spiritum Sanctum credidit, damnatus est sicut et ei Petrus ait:

 

     Quia existimasti... etc.

 

IMPIETATEM, quantum ad maiorem transgressionem Iudaeorum qui lege etiam scripta instructi erant; INIUSTITIAM, quantum ad transgressionem gentilium qui sola naturali lege utebantur.

 

SUPER OMNEM impietatem, id est ad puniendum omnem etc.; et bene super omnem dicitur, quasi praeualere in illis qui se ab eo tamquam superiori defendere nullatenus ualent.

 

VERITATEM DEI IN INIUSTITIA DETINENT, hoc est quod de uero Deo sentiunt fructificare non permittunt, iniusta desideria sua sectantes et uoluntatem suam diuinae uoluntati praeponentes.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License