Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[1:19] QUIA QUOD NOTUM EST DEI, MANIFESTUM EST IN ILLIS. DEUS ENIM   ILLIS MANIFESTAVIT.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[1:19] QUIA QUOD NOTUM EST DEI, MANIFESTUM EST IN ILLIS. DEUS ENIM   ILLIS MANIFESTAVIT.

 

QUIA QUOD NOTUM EST DEI. Nota quoniam Apostolus in hac epistola, sicut supra meminimus, ad reprimendam tam Iudaeorum quam gentium superbe contendentium elationem, alternatim in utrosque, modo in gentiles, modo in Iudaeos, modo in utrosque simul inuehitur. In utrosque autem pariter iam quamdam praemisit inuectionem cum ait: "Super omnem impietatem et iniustitiam", ostendens Deum ad ultionem praeparatum. Nunc maxime ac specialiter in gentiles inuehitur qui iuxta rationes suas minus reprehensibiles uidebantur ac pene excusabiles, quod Deo uero non seruierant quem sine lege scripta, ut aiebant, cognoscere non ualebant. Quam quidem excusationem manifeste retundit, ostendens etiam sine scripto a gentibus per naturalem legem Deum antea notum fuisse, ipso eis de se ipso per rationem quam dederat, hoc est legem naturalem, ac per uisibilia sua opera notitiam conferente. Et hoc est quod ait QUOD NOTUM EST, tamquam si diceret: dixi eos detinere quod de Deo uero sentiunt et bene dixi "quod sentiunt" QUIA QUOD NOTUM EST DEI, id est de natura diuinitatis modo reuelatum est mundo per legem scriptam, etiam sine scripto per naturalem rationem MANIFESTUM ante fuerat IN ILLIS, id est non tantum illis, uerum etiam per illos aliis. Unde et multa de Trinitate testimonia aperta in philosophorum libris reperiuntur, qui gentium magistri erant; quae etiam sancti patres in nostrae fidei commendationem aduersum gentilium impugnationem diligenter collegerunt. Quorum pleraque et nos etiam in Theologiae nostrae opusculo contulimus.

 

DEUS ENIM ILLIS REVELAVIT, saltem per effecta suorum operum.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License