IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [1:20] INVISIBILIA ENIM IPSIUS, A CREATURA MUNDI, PER EA QUAE FACTA SUNT, INTELLECTA, CONSPICIUNTUR: SEMPITERNA QUOQUE EIUS VIRTUS, ET DIVINITAS: UT SINT INEXCUSABILES. |
[1:20] INVISIBILIA ENIM IPSIUS, A CREATURA MUNDI, PER EA QUAE FACTA SUNT, INTELLECTA, CONSPICIUNTUR: SEMPITERNA QUOQUE EIUS VIRTUS, ET DIVINITAS: UT SINT INEXCUSABILES.
Et hoc est quod subdit: INVISIBILIA ENIM etc. Totum hic mysterium Trinitatis distinguit, ut non solum unitatem Dei, uerum etiam Trinitatem ex ipsis operibus perpendere possent, quemadmodum ex qualitate operis cuiuslibet qualis et cuius sollertiae fuerit artifex eius coniicimus. Et attende diligenter dictum "quod notum est Dei, illis" reuelatum fuisse, hoc est eos credidisse ea quae nunc nos credimus de his quae ad diuinitatem quidem pertinent potius quam ad diuinae incarnationis mysterium. Mysterium quippe incarnationis ex uisibilibus Dei operibus nequaquam concipi humana poterat ratione, sicut potentia Dei et sapientia eius et benignitas ex his quae uidebant liquide percipiebantur. In quibus quidem tribus totam Trinitatis distinctionem consistere credo. Id quippe Deus Pater sonare mihi uidetur quod sonat diuina potentia, diuinam generans potentiam, id est Filium; et Deus quidem Filius tantumdem quantum diuina sapientia ex Deo Patre genita, et Deus Spiritus Sanctus quantum amor Dei siue benignitas ex Deo Patre procedens et Filio.
Continuatio: DEUS ILLIS REVELAVIT quia per rationem quam eis Deus contulit, ex uisibilibus ipsius operibus diuina eius Trinitas innotuit et per effecta sua ipse artifex sui notitiam eis impressit. Et hoc est quod ait INVISIBILIA ENIM IPSIUS, hoc est Dei, quod est dicere multiplex eius seu septiformis Spiritus qui etiam septem spiritus nonnumquam dicitur sicut septiformis gratiae dona; ipse, inquam, septiformis Spiritus Dei conspicitur intellectu, hoc est perpenditur, non oculis corporis, sed intelligentia rationis.
A CREATURA MUNDI PER EA QUAE FACTA SUNT INTELLECTA, hoc est intelligitur per effecta mundanorum operum quae tam optime fieri uoluit ac disponi.
SEMPITERNA EIUS. Hic sapientiam eius, id est Dei, intelligamus, quae est, ut diximus, Filius Dei, de quo alibi dicit:
Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam.
Quam quidem sapientiam euangelista Verbum, id est mentis conceptum, philosophus 'mentem' nominat quam ex Deo natam affirmat.
VIRTUS quidem Dei sapientia eius dicitur secundum id quod in sapientia omnia optime facit ac disponit. Debile quippe atque inualidum opus est quod sollerter factum non est.
DIVINITAS uero hoc loco pro maiestate diuinae potentiae quae specialiter ex nomine Patris, sicut reor, innuitur. Deus quippe, teste Isidoro, *theos* id est 'timor' interpretatur, et potestas quaelibet timor est subiectorum. Unde merito nomine Dei siue diuinitatis, id est deitatis, diuina specialiter exprimitur potentia. Quod diligenter Maximus episcopus in Expositione symboli qui dicitur apostolorum, quae legitur in quinta Quadragesimae dominica, his uerbis insinuat:
Credis, inquit, in Deum Patrem omnipotentem. In Deo natura innascibilis, in Patre ingeniti ueritas, in omnipotente plenitudo uirtutis ostenditur. Est namque per ingenitam deitatem omnipotens et per omnipotentiam Pater.
De his autem in primo Theologiae nostrae, prout potuimus, satis diligenter disseruimus.
Apparet itaque maxime ex ipsa mundanae fabricae uninersitate tam mirabiliter facta, tam decenter ornata, quantae potentiae, quantae sapientiae, quantae bonitatis eius artifex sit qui tantum et tale opus de nihilo facere potuit et uoluit et tam sollerter et rationabiliter cuncta temperauit, ita ut in singulis nihil plus aut minus quam oportuerit actum sit. Unde et Plato ipse cum de genitura mundi ageret, in tantum diuinae potentiae ac sapientiae bonitatem extulit, ut adstrueret Deum nullatenus potuisse mundum meliorem facere quam fecerit.
Non solum autem philosophi gentium ex ipsa mundi compositione uel ornatu mirabili mirabilem eius artificem perceperunt, uerum etiam ex optima eius dispositione optimam diuinae gubernationis prouidentiam rationibus congruis assignarunt. Quorum unus. Tullius in primo Rhetoricae suae, mundum ipsum prouidentia, non fortuitu, regi ualida ratione monstrauit, cum uidelicet ea quae consilio ac prouidentia reguntur melius procedere atque administrari proponeret quam alia, ac statim nihil melius et ordinatius administrari uel disponi quam mundum ipsum assumeret atque hoc quoque illico manifesta ratione conuinceret, ostendens scilicet quam utiliter et rationabiliter ea quae in mundo sunt in sua ordinatione perseuerent.
Possumus etiam quod ait Apostolus INVISIBILIA ENIM IPSIUS A CREATURA MUNDI etc. non solum ita exponere quod ex compositione et ornatu mundi potuerit per humanam rationem ipsa artificis potentia, sapientia atque bonitas percipi, secundum quae, ut diximus, tres in Deo personae distinguuntur; uerum etiam dicere eousque per similitudinem corporalium rerum humanam rationem conscendisse, ut ipsam Dei unitatem atque in eo personarum Trinitatem et quomodo ipsae personae inuicem se habeant congruis similitudinum exemplis assignare ualeret, ponendo scilicet ante oculos aliquam mundi creaturam sicut aeream substantiam, et attendendo aliquid quod fiat in ipsa aerea substantia, utpote imaginem aeream quae nostra operatione in ipso aere facta est, ita quidem ut ipsum aes et aerea statua, quae in aere ipso uel ex aere facta est, eadem res sint essentialiter sine numero, sed tamen proprietatibus diuersa sint, cum uidelicet aliud sit proprium aeris, aliud aereae statuae; et quamuis idem sint essentialiter aes et aerea statua, aerea tamen statua ex aere est, non aes ex aerea statua. Sic et in diuina Trinitate cum sit eadem substantia trium personarum, id est Patris et Filii et Spiritus Sancti, diuersae tamen sunt in suis proprietatibus personae, cum sit aliud proprium Patris, aliud Filii uel Spiritus Sancti. Et quamuis sit unaquaeque persona idem essentialiter cum caeteris, Filius tamen ex Patre est tamquam aerea imago ex aere, non Pater ex Filio sicut nec ipsum aes est ex aerea imagine, et Spiritus Sanctus a duabus aliis habet esse personis, non illae ab eo.
Sed et de his quidem, quantum oportuit, in secundo Theologiae nostrae nos tractasse arbitramur. Nunc ad litteram reuertamur.
A CREATURA MUNDI PER EA QUAE FACTA SUNT INTELLECTA, id est per aliquam creaturam mundi sicuti per ipsum aes et per illa quae in ipso aere facta sunt, sicut est imago aerea uel aliquid simile. Caetera in expositione non morentur.
ITA UT SINT INEXCUSABILES, id est iam non possint se gentiles per ignorantiam excusare, de notitia scilicet unius Dei, quamuis legem scriptam non habuerint.