Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[1:21] QUIA CUM COGNOVISSENT DEUM, NON SICUT DEUM GLORIFICAVERUNT, AUT   GRATIAS EGERUNT; SED EVANUERUNT IN COGITATIONIBUS SUIS, ET   OBSCURATUM EST INSIPIENS COR EORUM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[1:21] QUIA CUM COGNOVISSENT DEUM, NON SICUT DEUM GLORIFICAVERUNT, AUT   GRATIAS EGERUNT; SED EVANUERUNT IN COGITATIONIBUS SUIS, ET   OBSCURATUM EST INSIPIENS COR EORUM.

 

Et unde inexcusabiles subponit: QUIA CUM COGNOVISSENT DEUM, per humanam scilicet rationem quae lex naturalis dicitur, NON SICUT DEUM GLORIFICAVERUNT, hoc est debitum reuerentiae cultum ei per humilitatem non exhibuerunt, NEC GRATIAS EGERUNT, recognoscentes ex dono gratiae eius esse hanc notitiam de ipso habitam quam prae caeteris habebant, et ob hoc eum laudantes.

 

SED EVANVERUNT IN COGITATIONIBUS SUIS, more uidelicet fumi qui quo altius conscendit, magis deficit atque annullatur. Sic etenim isti quo magis ex arrogantia intumescebant propter Scientiam quam adepti erant, suo studio uel ingenio, non diuinae gratiae eam adscribentes, magis excaecari meruerunt et in errorem amplius deuolui. Et hoc est quod exponens subdit: ET OBSCURATUM EST INSIPIENS COR EORUM. Insipiens fuit quia sibi, non Deo, proprium ipsius donum tribuerunt et ex se, non ab ipso, hoc se habere crediderunt. Unde merito est cor obscuratum et ipsa in eis naturalis ratio obtenebrata.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License