IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [1:23] ET MUTAVERUNT GLORIAM INCORRUPTIBILIS DEI IN SIMILITUDINEM IMAGINIS CORRUPTIBILIS HOMINIS, ET VOLUCRUM, ET QUADRUPEDUM, ET SERPENTIUM. |
[1:23] ET MUTAVERUNT GLORIAM INCORRUPTIBILIS DEI IN SIMILITUDINEM IMAGINIS CORRUPTIBILIS HOMINIS, ET VOLUCRUM, ET QUADRUPEDUM, ET SERPENTIUM.
ET MUTAVERUNT GLORIAM. Et in quantam stultitiam, immo insaniam proruperunt, tam per infidelitatis errorem quam per ignorantiam uitae, subiungit dicens: ET MUTAVERUNT GLORIAM INCORRUPTIBILIS DEI, hoc est honorem et sacrificia quae debuissent uero Deo exhibere, qui uidelicet corrumpi aut mutari in aliquo non potest, exhibuerunt falso homini, id est imaginariae similitudini hominis corruptibilis et mortalis, idololatrae scilicet facti; et non solum IN SIMILITUDINEM HOMINIS, uerum etiam quorumlibet irrationalium animalium, tam VOLUCRUM scilicet quam QUADRUPEDUM ET SERPENTUM. Fortasse autem credebant quosdam spiritus, quos deos uocabant, praeesse hominibus, quosdam caeteris animantibus, et ideo eos colebant in formis eorum quibus praeesse uidebantur. Haymo:
Assyrii simulacrum Beli patris Nini regis pro deo colebant, et Babylonii id ipsum quem uocant Bel. Sidonii Baal, Iudaei Beelzebub et Philisthaei [Zebet]. Romani colebant anserem et Aegyptii accipitricem; item Aegyptii colebant Apim, hoc est uaccam albam, Babylonii draconem et Aegyptii cocodrillum qui est serpens aquaticus natans in aqua ut piscis, pascens in terra ut bos.