Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[1:25] QUI COMMUTAVERUNT VERITATEM DEI IN MENDACIO; ET COLUERUNT, ET   SERVIERUNT CREATURAE POTIUS QUAM CREATORI, QUI EST BENEDICTUS   IN SAECULA. AMEN.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[1:25] QUI COMMUTAVERUNT VERITATEM DEI IN MENDACIO; ET COLUERUNT, ET   SERVIERUNT CREATURAE POTIUS QUAM CREATORI, QUI EST BENEDICTUS   IN SAECULA. AMEN.

 

QUI COMMUTAVERUNT. Submissio sine repetitio causae, quare id uidelicet permiserit de illis Deus, quia in eum, inquit, maxime deliquerunt commutantes VERITATEM DEI IN MENDACIO, id est sub nomine et honore ueri Dei colentes falsos deos; ET SERVIERUNT CREATURAE, id est daemoniacis spiritibus quos inhabitare simulacra credebant.

 

QUI EST BENEDICTUS, hoc est qui glorificatur, hoc est laudabilis apparet ex uniuersis creaturis Suis per omnes temporum successiones.

 

SAECULA, quasi a sequendo dictae sunt ipsae temporum successiones.

 

AMEN, id est uerum est, modo enim confirmandi, modo optandi aduerbium hoc est.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License